

Liber Secundus Samuelis*
Caput 17: Versus 14
Absalom.Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalompax pacisdicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit.Achitophel.[RAB.]Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitae David insidiatus est.Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui[Prov. XI; 25.].Chusai.[ID.]Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione.[ID.]Quod autem Jonathan, qui interpretaturcolumbae domum,et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.